SIMULACHRUM

SIMULACHRUM
SIMULACHRUM
ex Simulo, vel Hebr. Gap desc: Hebrew seu Isidoro a similitudine dicitur, eo quod, manu Artificis ex lapide aliave materia factum, eius vultum imitatur, in cuius honorem factum est: vel quod simulatum, i. e. falsum; umbram emm, pro corpore, nobis exhibet. Veteres Gentiles, Deorum suorum Simulacra ex limo et cera finxêre, cum nondum auri atgentique usus mortalibus innotuisset: Unde non vasa solum profana sacraque fictilia habuêre, sed et parietes Templorum, ipsque Numinum Simulacra testacea fictiliaque erant. L. Seneca Consol. ad Helviam c. 10. Tunc per fictiles Deos religiose iurabatur. Propertius l. 4. Eieg. 14 v. 5.
Fictilibus crevêre Diis haec aurea templa,
Non fuit opprobrio facta sine arte casa,
Tarpeiusque Pater nuda de rupe tonabat.
Iuvenal. Sat. 11. v. 115.
Hanc rebus Latiis coram praestare solebat
Fictilis et nullô violatus Iuppiter aurô.
Vide Thom. Dempster. ad Rosin. l. 5. c. 30. At qui inter illos Sapientiores, Simulacrorum usu reiectô, Deum non oculis aspici, solâ mente percipi posse, statuêrunt, cum Platone, apud Iustinum Mart. Colloq. cum Tryphon. Unde Antisthenes, Deum nulli similem esse, ideoque ex Simulacro (seu imagine) disci non posse dixit, apud Clem. l. 5. Strom. Et Plin. effigiem Dei formamque quaerere imbecillitatis humanae putavit, Histor. Natur. l. 2. c. 7. Ne tamen fidei
Numinis apud imperitiores quidquam decederet, quod illud oculis usurpare non liceret, quam non insolitum esset, etiam in inferiori, rerum nempe creatarum, ordine, ut spectari nequeant, quae tamen exsistere nulli dubitemus, eleganter ipsi illi Gentilium Philosophi observavêre. Ita enim ex Xenophonte Minucius Felix: Nec mireris, inquit, si Deum non vides; ventô et flatibus omnia impelluntur, vibrantur, agitantur, et sub oculos tamen non venit ventus et flatus. Solem adeo, qui videndi onibus causa est, videre non possumus, radiis acies submovetur, obtutus intuentis hebetatur, et si diutius inspicias, omnis visus exstinguitur. Quid ipsum Solis Artificem illum luminis fontem poteris sustinere, cum te ab eius fulgoribus avertas, fulminibus abscondas? Deum oculis carnalibus vis videre, cum ipsam animamtuam, quâ vivificaris et loqueris, nec aspicere possis nec tenere. Itaque Simulacra pro rudioribus et vulgo erant: quô magis mirandum in Orbe Christiano esse non paucos, qui Simulacris in divino cultu tantopere delectentur, etc. Vide quoque in voce Iconomachi et infra in Statua. Apud Aegyptios Defuncti (postquam cadaver perunctum et delibutum cedriâ, melle, cerâve esset) Simulacorum ornabatur coronabaturque, côdem modô ac si adhuc in vivis esset, imo et mensis adhibebatur; tandem vitreo sepulchro inferendum, teste Herodotô l. 3. Quod Graecos probâsse, docet Cicero Orat. pro L. Flacco; ut et Aristophanes Contion. apud P. Victorium Var. Lection. l. 2. De Turcis idem scribit, Phil. Lonicerus Histor. Turc. Tom. 1. part. 2. c. 19. Apud Macedones quoque id moris invaluisse, dicimus ex Aeliano Histor. Var. l. 12. c. ult. De Byzantinis Principiubs, ita Corippus l. 1. Num. 13.
Sic suprema suae servans insignia vitae
Iustinianus erat, non mutans morte colorem,
Sed solito candore nitens, quia vicerat Orbem
Mors veneranda Viri, signis monsiravit apertis.
Ipse videbatur cunctis plangentibus unus
Effigie gaudere piâ, diademate comtus
Purpureaque in veste iacens requiescere somno.
Nec ignota saeculo nostro consuetudo est, namque in Aula Gallica Henrici IV. cognomine Magni funestatâ exitu, idem se vidisse scribit Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. ult. Porro, Simulacra etiam provinciarum domitarum subiecta pedibus, pi8ngere olim fingereve Romanos consuevisse, legimus. Ovid. Tristium l. 4. El. 2. v. 43. de Simulacris in Triumpho ductis,
Crinibus en etiam fertur Germania passis,
Et ducis invicti sub pede maesta sedes.
Claudianus fine VI. Consul. Honorii, v. 648.
Colla triumphati proculcat Honorius Istri etc.
De Argeorum Simulacris et oscillis, quae quotannis ipsis Idibus MaI de ponte sublicio in Tiberim olim Romani praecipitare solebant, vide Festum, Varronem de L. L. l. 6. Plut. in Quaestionibus Rom. quaest. 35. et Io. Rosin. Aniqq. Roman. l. 4. c. 9. De Simulacra Deorum dedicandi, inungendi, coronandi, more, hîc passim, ut et Car. Paschalium, Seldenum de Synedriis veter. Hebraeorum l. 3. c. 14. §. 4. et Tob. Pfannerum System. Theolog. Gentilis purior. c. 11. §. 6. et seqq. Nec omitte Casp. Barthium Commentar. Superstitionum, ubi Sacrificia omnia Simulacra fuisse vel factorum vel faciendorum, ostendit, ut et supra dicta de Imaginibus: Addo hoc unum, Simulacrorum in sacris usum, apud Christianos, ex Cappadocia primum fluxisse, vide Cl. Suicerum voce Εἰκών.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • VITIS — I. VITIS an a vieo, quod lenta; an a vi, quâ flectitur; an quod invitat ad bibendum? jure apud priscos magnitudine suâ inter arbores numerata est, ut infra videbimus. Hujus plantandae inventum, ad Bacchum, ad Oenum, ad alios: putandae, ad asinum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • escarmouche — Escarmouche, f. p. Est l algarade et conflict desrangé qui font partie de deux armées ennemies hors le corps desdittes armées, Velitatio, Procursatio. Liu. l. 22. et 23. Leue praelium pugna haud iusta. Et est, tant de gens de pied que de cheval,… …   Thresor de la langue françoyse

  • image — Image, ou resemblance et pourtraict fait sur le vif, Effigies, Expressa imago, Icon. Image et semblance ou representation de quelque chose, Idolum idoli. Image et semblance d aucun, Imago imaginis. Une statue et image de pierre ou de bois, Statua …   Thresor de la langue françoyse

  • magdebourg — MAGDEBOURG, ville de Saxe, Magdeburgum, olim Parthenopolis. i. puellarum vrbs, quod et Magdebourg vox Germanica sonat. Ibi enim Veneris in curru stantis simulachrum cum tribus Gratiis colebatur …   Thresor de la langue françoyse

  • marbre — Marbre, m. penacut. Marmor. Image faite de marbre, Simulachrum e marmore. Pavé de marbre, Marmoratus. Resemblant à marbre, ou dur comme marbre, Marmorosus …   Thresor de la langue françoyse

  • remembrance — Remembrance, Imago, Effigies, Simulachrum …   Thresor de la langue françoyse

  • semblance — Semblance, Similitudo, Simulachrum, Effigies, Species. Semblance d aucun, Imago. Semblance et representation de quelque chose, Idolum idoli. La semblance des choses que nostre pensée à conceuës, Spectrum. Quelque semblance et approche de diverses …   Thresor de la langue françoyse

  • simulachre — Simulachre, Simulachrum …   Thresor de la langue françoyse

  • ЖИЗНЬ — Иисус Христос Спаситель и Жизнеподатель. Икона. 1394 г. (Художественная галерея, Скопье) Иисус Христос Спаситель и Жизнеподатель. Икона. 1394 г. (Художественная галерея, Скопье) [греч. βίος, ζωή; лат. vita], христ. богословие в учении о Ж.… …   Православная энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”